TOGRUL Bekus

TOGRUL Bekus
TOGRUL Bekus
fil. Michaelis, primus Turcarum in Persia Rex. Huius enim patrem, Selgkuko Tartatorum Duce genitum, cum Mahmudus Rex Persiae et Indiae captivum abduxislet, ex Mavaranalharia omues Turcae eum insequuti, in planitie Chorasan consederunt. Quod cum Mahmudus aegre ferret, filius eius Masud turcas bellô laceslere coepit, qui irritati Togrul-bekum Regem creârunt A. C. 1038. et totâ mox Persiâ potiti sunt, a Boiitarum sic familia hactenus regnatrice ad Turcas translatâ. Post Togrul-Bekum Persiae imperitaverunt Muhammed aliique, usque ad Mahmudum Abukalsem. Sud quo partim intestinis dissidiis, partim vicinorumconspiratione, regnum Turcarum in Persia destructum est, haecque a Togrul-Beki familia ad Chorasmios devenit, circa A. C. 1224. Qua de re vide Georg. Hornium, Orb. Imper. p. 403. et 420. ut et supra ubi de Persia, Turciaque.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PERSIA — quae Persis Ptol. Plin. l. 6. c. 25. et Melae, l. 1. c. 2. Farstan, et Farsistan incolis, teste Castaldô, Provincia Asiae notissima atque clarissima, inter Susianam ad occasum, et Carmaniam ad ortum; atque inter Parthiam ad Boream et sinum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”